- CHRISTI Effigies
- CHRISTI Effigiesin nummis descripta, a Constantino M. occurrit apud Ioannem Damascenum in Synodica ad Theophilum. Hodie tamen inter tot, qui ex Constantini supersunt nummis, nullus hactenus repertus est, in quo Christi imago compareat. Hinc primus, qui eam in nummis suis exprimi curaverit, videtur Iustinianus Rhinotmetus; cuius aureus nummus, apud Stradam et Chiffletium, priore facie Christum habet expressum, thorace tenus, dextrâ benedictionem impartientem, sinistrâ Euangeliorum codicem tenentem, cum Inscr. IHS CHRISTUS REX REGNANTIUM: alterâ Iustinianus ipse barbatus, cum stemmate crucigero ac loro, cruci maiori manum admovens conspicitur, his characteribus in ora exaratis: DN. IUSTINIANUS SERVUS CHRISTI. A quo tempore cadem effigies simili modô ac inscriptione cetnitur, in nummis Basilii et Constantini Porphyrogenniti. Iohannes Zimisces postea primus solum Christum in nummi una parte effigiari curavit; in altera vero et quidem media facie Graeca haec, characteribus Romanis, IESUS CHRISTUS BASILEUS BASILEON, vide infra ubi de nummis Sotericis. Quem sequnti postea alii, quorum nummi Christi protomen cum inscr. ΕΜΜΑΝΟΥΗΛ exhibent, cum iisdem Zimiscianorum characteribus, nisi quod nonnumquam Crucem in medio cum gradibus depictam praeferant: vel Crucem cum hisce ad angulos literis, IC XC NIKA: vel Regum adorationem cum binis columbis, etc. In istis porro nummis ita Servator effingitur, ut dextram protendat, binis extensis digitis, tamquam benedictionem impartiens, sinistrâ vero librum Euangelii teneat. Paulus Silentiarius in Descript. S. Sophiae part. 2. v. 359.----- ἔοικε δὲ δάκτυλα τείνεινΔεξιτερῆς, ἅτε μύθον ἀειζώοντα πιφαύσκων,Λαιῇ βίβλον ἔχων ζαθέων ἐπϊίςτορα μύθων,Βίβλον ἀπαγγέλλουσαν, ὅσα χραισμήτορι βουλῇΑὐτὸ ἄναξ ἐτέλεςςεν, ἐπὶ χθονὶ ταρσὸν ἐρείδων.----- Videtur autem digitos protendereDexterae, velut si sermonem immortalem annuntiaret.Sinistrâ librum tenens, sacros narrantem sermones,Librum pandentem, quae utili consiliôIpse Rex peregit dum in terris ageret.Interdum in tabellis Graecanicis, in apertis libri Euangelici soliis; interdum ad ipsa imaginis latera, descripti visuntur characteres Graeci Α. et Ω. designantes Christi divinitatem et humanitatem, uti exponit Leo Allatius, de Cons. utr. Ecel. l. 1. c. 6. num. 31. Sed et plurimum cernuntur istr, IC. XC. id est, Ι᾿ησοῦς Χριςτὸς: quae literarum contractio in nummis ac tabellis veter. fere semper conspicitur. Praeterea, in iis nummis Christus interdum stans effingitur, ut in praeclaro Iaspide, cuius ectypon habetur in dactyliotheca Canonicorum Regularium S. Genovefae Paris. In co Christus stans ad genna, dextram protendit, binis extensis digitis, sinistrâ librum tenens, cum literis ad latera, IC XC O ΕΛΡΗΜΩΝ. in altera facie legitur, † XH ΟΘ CO EIS CE ΕΛΠΙΖΩΝ ΟΥΚ ΑΡΟΤΥΓΚΑΝΕΙ, Id est, Iesus Christus misericors, Christe Deus, qui in te sperat, non frustratur. In aliis nummis Christus in cathedra vel sella sedens effingitur, dexterâ pariter impartiens benedictionem, alterâ Euangelium teneus, ut est in veter. tabella Graecanica gazophylacii S. Genovefae Parisiensis; quod etiam Veneti Duces, Byzantinis Augustis potissimum addicti, in nummis suis imitati sunt, cum adscriptis solitis Graecis characteribus IC. XC. uti docet nummus argenteus P. Ziani Ducis, qui ante A. C. 1200. vixit, in codem gazophylacio. Servii item Reges, uti patet ex nummis Urosci et Stephani, apud Car. du Fresne. In eiusmodi autem numisinatibus, potior ea pars, quae Christi protomen praefert: quod, praeterquam quod id personae dignitas evincit, docent characteres ΚΕ ΒΟΗΘΕΙ, numinis Alexii et Manuelis Comnenorum in ea facie adscripti, h. e. ΚΥΡΙΕ ΒΟΗΘΕΙ, cum in altera, ubi Imperatorum effigies, sequatur, ΤΩΔΟΥΛΩΣΟΥ, Domine adiuva servum tuum. Cui quidem inscriptioni similis quodammodo et illa, quae in nummo Heraclii habetur, DEUS ADIUTA ROMANIS. Ita in cereis sigillis Imperatorum Caroli M. Ludovici Pii et Caroli Calvi legitur similiter, XRE PROTEGE CAROLUM, vel LUDOVICUM IMPERATOREM. Sed et adnotat Scylitzes, Graecorum classicum fuisse Χριςτὲ βοήθει, Christe iuva; quod in Leonis Tacticis unicô Βοήθει concipitur. Nec omittendi nummi, qualis Constantini Ducae Imperatoris in quibus Christus ipse stans, crucem Imperatori porrigit; quâ figurâ Ducas hic ab ipso Christo Augustam dignitatem se adeptum testatur: a quo et coronatur, una cum Eudocia coniuge, Romanus Diogenes, in Diptycho eburneo. Quomodo in tabellis pingi solitos Augustos Constantinopol. testatur Iohannes Euchaitarum Metropol. Carm. εἰς ςτεφανωθέντας ὐπὸ Χριςτοῦ,Οὐ χεὶρ κραταιὰ τοὺς κραταιοὺς Δεςπότας,Ε῎ςτεψε Χριςτὸς καὶ παρέχε τὸ κράτος.Non manus sortis fortes Imperatores,Sed Christus coronavit, ipseque Imperium dedit.Unde Θεόςτεπτοι, i. e. a Deo coronati, dicti sunt, etc. Vide Car. du Fresne Dissertat. de Numism. Infer. aevi, et infra aliquid voce Siclus.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.